HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXXXIV: Quibus debetur vae aeternum

#Matth. XXIII; Luc. XI

Ad ostendendum autem quae in Pharisaeis doceat cavenda, subdit: Vae vobis, qui diligitis primas cathedras. Vae vobis, Pharisaei hypocritae, qui fertis clavem scientiae, et clauditis regnum coelorum ante homines. Vae vobis, qui devoratis domos viduarum, vae vobis qui circumitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, id est aliquem gentilem advenam trahatis ad Judaismum, et facitis eum gehennae filium duplo quam vos, quia rediens ad vomitum, pejor est quam ante, quia praevaricator. Vae vobis, qui dicitis, qui jurat per templum nihil est, qui autem in auro templi, debet; qui per altare, nihil est, qui in re oblata super illud, debet. Sacerdotes, ut invitarent populum ad immolandum, dicebant, data sibi et oblata sanctiora esse ipso templo et altari. Dominus dixit econtra, quia templum et altare sanctificabant in eis oblata, quia Deo dicata erant, oblata vero nequaquam sanctificabant illa. Adhuc multi eodem vitio laborant, qui putant majus esse jurare per Evangelium, quam per Deum. Vae vobis qui decimatis omne olus, et relinquitis misericordiam et judicium. Hoc verbum, decimatis, dubium est. Nam et qui accipit, et qui dat decimare dicitur. Pharisaei autem ideo olerum decimas dabant, ut diceretur, quomodo aliis non dant, qui has dare non negligunt. Levitae autem adeo exigebant decimas, quod etiam olerum. Item: Vae vobis duces caeci, qui colantes culicem transglutitis camelum. Per similitudinem lactis, quod colatur dictum est. Et potest referri ad praedicta sic: Minima, sicut culicem, diligenter inquiritis, ut decimas, majora, scilicet misericordiam, et judicium, absconditis, ut quod glutitur absconditur. Vel ad id quod dictum est duces caeci, trahitur, ita: Minora peccata subditorum diligenter arguitis, projicitis graviora, et dissimulando transitis. Item: Vae vobis, qui similes estis sepulcris dealbatis, quae plena sunt omni spurcitia. Item: Vae vobis, qui aedificatis sepulcra prophetarum, et damnatis patres vestros, qui eos occiderunt. Genimina viperarum, vos implete mensuram patrum vestrorum. Unde dicit ad vos sapientia Dei: Mittam ad vos sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et flagellabitis in synagogis vestris. Hic patet, haereticum mentiri, qui dicit, alium Deum esse prophetarum, et alium novi testamenti. Ut veniat super vos, id est super Ecclesiam malignantium, omnis sanguis justus, id est ultio justorum, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.